라틴어 문장 검색

Atque hoc modo inter empiricam et rationalem facultatem (quarum morosa et inauspicata divortia et repudia omnia in humana familia turbavere) conjugium verum et legitimum in perpetuum nos firmasse existimamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:16)
Inde fit ut importuna et morosa moris retentio res turbulenta sit, aeque ac novitas, et qui vetera superstitiose nimis reverentur cedant in praesentis seculi ludibrium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:14)
Cum subtristes homines sunt aut aliquantulum morosi, tempus est iram incendendi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 6:3)
Quod licet esset ei graue pondus materiei, Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi, Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei Exhibuere tamen scribendi grande leuamen, [H]ac ut morosa prodesset et arte iocosa.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:4)
Nam sive quid vinulentum sive acidum est, id huic morbo alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장30)
Nam siue quid uinulentum siue acidum est, id huic morbo alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 4:3)
nam sive quid vinolentum, sive acidum est, id huic morbo alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 4:4)
crebrae, ut inter vinolentos, rixae raro conviciis, saepius caede et vulneribus transiguntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 22장 2:2)
fuisse apud Thraecas, homines vinolentos rebusque veneriis deditos:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 4:2)
at illi omnes, cum iam nox processisset, vinolenti ab exulibus duce Pelopida sunt interfecti.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
circa corporis curam morosior, ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed uelleretur etiam, ut quidam exprobrauerunt, caluitii uero deformitatem iniquissime ferret saepe obtrectatorum iocis obnoxiam expertus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 45장 2:1)
nam quamuis minime appeteret hereditates, ut qui numquam ex ignoti testamento capere quicquam sustinuerit, amicorum tamen suprema iudicia morosissime pensitauit, neque dolore dissimulato, si parcius aut citra honorem uerborum, neque gaudio, si grate pieque quis se prosecutus fuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 4:2)
difficilem et morosum offendet garrulus:
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장61)
"Oportet autem huiusmodi inreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, hospitalem, dicibilem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:15)
Vinolentos sacerdotes et apostolus damnat et vetus lex prohibet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION